TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Quid adhuc post capita draconum? Illi enim dracones habent principem suum, et ipse primus est magnus draco. Et de illo quid fecit qui operatus est salutem in medio terrae? Audi: Tu confregisti caput draconis. Cujus draconis? Intelligimus dracones omnia daemonia sub diabolo militantia: quem ergo singularem draconem cujus caput confractum est, nisi ipsum diabolum intelligere debemus? Quid de illo fecit? Tu confregisti caput draconis. Illud est initium peccati. Caput illud est quod accepit maledictum, ut semen Evae observaret caput serpentis 40Gen. III, 15. Admonita est enim Ecclesia initium peccati devitare. Quod est initium peccati, tanquam caput serpentis? Initium omnis peccati superbia 41Eccli. X, 15 . Confractum est ergo caput draconis; confracta est superbia diabolica. Et quid de illo fecit, qui operatus est salutem in medio terrae? Dedisti eum in escam populis Aethiopibus. Quid est hoc? Quomodo intelligo populos Aethiopes? Quomodo, nisi per hos, omnes Gentes? Et bene per nigros; Aethiopes enim nigri sunt. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri fuerunt; ipsi prorsus, ut dicatur eis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 42Ephes. V, 8 . Ipsi prorsus vocantur nigri; sed ne remaneant nigri: de his enim fit Ecclesia, cui dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata 43Cant. VIII, 5, sec. LXX ? Quid enim de nigra factum est, nisi quod dictum est: Nigra sum, et speciosa 44Cant. I, 4 ? Et quomodo acceperunt isti in escam draconem istum? Puto quia magis Christum acceperunt in escam: sed Christum quo se consummarent; diabolum quem consumerent. Nam inde et vitulus ille quem adoravit populus infidelis, apostata, quaerens deos Aegyptiorum, dimittens eum qui liberavit de servitute Aegyptiorum; unde agitatum est illud magnum sacramentum. Cum enim sic irasceretur Moyses colentibus et adorantibus idolum, et zelo Dei inflammatus vindicaret temporaliter, ut a morte sempiterna devitanda terreret; tamen ipsum caput vituli in ignem misit et exterminavit, comminuit, in aquam sparsit, et dedit populo bibere 45Exod. XXXII, 1-20: sic factum est magnum sacramentum. O ira prophetica, et animus non turbatus, sed illuminatus! Quid egit? Mitte in ignem, ut prius confundatur forma ipsa; minutatim comminue, ut paulatim consumatur; mitte in aquam, da populo bibere. Quid est hoc, nisi quia adoratores diaboli corpus ipsius facti erant? Quomodo agnoscentes Christum, fiunt corpus Christi, ut eis dicatur: Vos autem estis corpus Christi et membra 46I Cor. XII, 27 . Corpus diaboli consumendum erat, et hoc ab Israelitis consumendum. Ex illo enim populo Apostoli; ex illo prima Ecclesia. Et dictum erat Petro de Gentibus: Macta et manduca 47Act. X, 13 . Quid est, Macta et manduca? Occide quod sunt, et fac quod es. Hac, Macta et manduca; hac, Comminue et bibe: utrumque tamen in eodem sacramento; quia oportebat utique, et sine dubitatione oportebat, ut corpus quod erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi. Sic diabolus consumitur amissis membris suis. Hoc figuratum est et in serpente Moysi. Nam fecerunt magi similiter, projectisque virgis suis exhibuerunt dracones; sed draco Moysi omnium illorum magorum virgas absorbuit 48Exod. VII, 12. Intelligatur ergo et modo corpus diaboli: hoc fit; devoratur a Gentibus quae crediderunt, factus est esca populis Aethiopibus. Illud quoque intelligi potest, dedisti eum escam populis Aethiopibus: quia nunc eum omnes mordent. Quid est mordent? Reprehendendo, culpando, accusando. Quomodo dictum est, in prohibitione quidem, sed tamen expressum: Si autem mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini 49Gal. V, 15 . Quid est, mordetis et comeditis invicem? Litigatis cum invicem, detrahitis invicem, opprobria objicitis invicem. Attendite ergo nunc his morsibus consumi diabolum. Quis non iratus servo suo, etiam paganus, dicat illi: Satanas? Vide diabolum datum in escam. Hoc dicit Christianus, hoc dicit Judaeus, hoc dicit Paganus; ipsum adorat, et de ipso maledicit.

Notes

  1. 40. Gen. III, 15
  2. 41. Eccli. X, 15
  3. 42. Ephes. V, 8
  4. 43. Cant. VIII, 5, sec. LXX
  5. 44. Cant. I, 4
  6. 45. Exod. XXXII, 1-20
  7. 46. I Cor. XII, 27
  8. 47. Act. X, 13
  9. 48. Exod. VII, 12
  10. 49. Gal. V, 15