TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 6.] Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.» Qui coeli annuntiaverunt? «Coeli enarrant gloriam Dei» 24Psal. XVIII, 2 . Qui sunt coeli? Qui facti sunt sedes ipsius. Quomodo enim in coelis sedet Deus, sic sedet in Apostolis, sic sedet in praedicatoribus Evangelii. Et tu si vis, coelum eris. Vis esse coelum? Purga de corde tuo terram. Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, coelum eris. «Si resurrexistis cum Christo» (fidelibus Apostolus loquitur), «quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram» 25Coloss. III, 1 et 2 . Coepisti sapere quae sursum sunt, et non quae super terram sunt; nonne factus es coelum? Carnem portas, et corde jam coelum es: conversatio enim tua in coelis erit 26Philipp. III, 20 . Talis annuntias et tu Christum: quis enim fidelium tacet Christum? Intendat Charitas vestra: putatis quia nos soli stantes hic annuntiamus Christum, et vos non annuntiatis? Unde ad nos veniunt, christiani volentes esse, quos nunquam vidimus, quos non novimus, quibus nunquam praedicavimus? An forte crediderunt nullo annuntiante? Apostolus dicit: «Quomodo credent quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante» 27Rom. X, 14 ? Ergo tota Ecclesia praedicat Christum, et annuntiant coeli justitiam ipsius; quia omnes fideles quibus cura est lucrari Deo eos qui nondum crediderunt, et faciunt hoc ex charitate, coeli sunt. Intonat de illis Deus judicii sui terrorem; et tremit qui infidelis erat, et pavescit, et credit. Ostendite hominibus quid potuit Christus per totum orbem terrarum, loquendo eis, et adducendo eos ad amandum Christum. Quanti enim hodie adduxerunt amicos suos, aut ad pantomimum, aut ad choraulam? Quare, nisi amando illum? Et vos amate Christum. Tanta enim spectacula praebuit, in quo nemo potest dicere aliquid se reprehensionis invenire, ille qui vicit saeculum. Nam et aliquando quem amat quisque in theatro, vincitur in illo. Nemo vero vincitur in Christo: non est de quo erubescere. Arripite, adducite, attrahite quos potestis: securi estote, ad eum adducitis, qui non displicet vindetibus; et rogate illum ut illuminet eos, et bene spectent. «Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.»

Notes

  1. 24. Psal. XVIII, 2
  2. 25. Coloss. III, 1 et 2
  3. 26. Philipp. III, 20
  4. 27. Rom. X, 14