TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 112.] Deinde subjecit: «Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.» Qui dicit, «Inclinavi cor meum;» ipse jam dixerat, «Inclina cor meum in testimonia tua;» ut intelligamus simul hoc esse et divini muneris et propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus justificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates: sed si non diligendo ista faciamus, nulla est justificatio; si autem diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas justificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mereatur habere quod diligit.