TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Primo quid est, «Forsitan pertransiit anima nostra?» Quomodo potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt ἄρα. Sic enim graeca habent exemplaria, ἄρα: quia dubitantis verbum est, expressum est quidem dubitationis verbo, quod est «fortasse;» sed non omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine conjuncto, sed apto ad intelligentias vestras. Quod Punici dicunt, «iar,» non lignum, sed quando dubitant; hoc Graeci, ἄρα: hoc Latini possunt vel solent dicere, Putas, cum ita loquuntur: Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur, Forsitan evasi, videtis quia non hoc sonat: sed quod dixi, Putas, usitate dicitur; latine non ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracte vobis; saepe enim et verba non latina dico, ut vos intelligatis. In Scriptura autem non potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate, positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intelligite dici: Putas, «pertransiit anima nostra aquam sine substantia?» Et quare dicunt, Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene vivi absorberentur: jam ergo evadentes, jam securi, sed ipsius periculi magnitudinem recordantes, Putas, inquiunt, «pertransiit anima nostra aquam sine substantia?»