TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et unde erunt justi? Aut quid dicunt inimici qui nos persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil? Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis, quia Deus nobis non est adjutor: ut requirentes alia adjutoria, inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus 18Psal. III, 2, 3 . Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae, Salus tua ego sum. Cum dixeris animae meae, Salus tua ego sum, juste vivet, ut neminem in adjutorium praeter te quaeram.

Notes

  1. 18. Psal. III, 2, 3