[vers. 3.] Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Jam ipsum caput nostrum intueamur. Multi martyres talia passi sunt: sed nihil sic elucet quomodo caput martyrum; ibi melius intuemur quod illi experti sunt. Protectus est a multitudine malignantium, protegente se Deo, protegente carnem suam ipso Filio et homine quem gerebat: quia Filius hominis est, et Filius Dei est; Filius Dei propter formam Dei. Filius hominis propter formam servi 5Philipp. II, 6 et 7: habens in potestate ponere animam suam, et recipere eam 6Joan. X, 18. Quid ei potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus; animam non occiderunt. Intendite. Parum ergo erat Domino hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo. Nostis qui conventus erat malignantium Judaeorum, et quae multitudo erat operantium iniquitatem. Quam iniquitatem? Qua voluerunt occidere Dominum Jesum Christum. Tanta opera bona, inquit, ostendi vobis: propter quod horum me vultis occidere 7Ibid., 32 ? Pertulit omnes infirmos eorum, curavit omnes languidos eorum, praedicavit regnum coelorum, non tacuit vitia eorum, ut ipsa potius eis displicerent, non medicus a quo sanabantur: his omnibus curationibus ejus ingrati, tanquam multa febri phrenetici, insanientes in medicum qui venerat curare eos, excogitaverunt consilium perdendi eum; tanquam ibi volentes probare utrum vere homo sit qui mori possit, an aliquid super homines sit, et mori se non permittat. Verbum ipsorum agnoscimus in Sapientia Salomonis: Morte turpissima, inquiunt, condemnemus eum. Interrogemus eum; erit enim respectus in sermonibus illius: si enim vere Filius Dei est, liberet eum 8Sap. II, 18-20 . Videamus ergo quid factum sit.