[«vers. 4.] Effundam ante eum precem meam; tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo.» Repetitio est, et in superioribus duobus versibus, et in his consequentibus; sententiae duae sunt, sed utraque bis dicta. Una est illa, «Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum:» altera est, «Effundam ante eum precem meam, tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo.» Quod enim est, «ante eum;» hoc est, «in conspectu ejus:» et quod est, «precem meam effundam;» hoc est, «tribulationem meam annuntiabo.» Quando hoc facis? In persecutione positus loquitur: «Dum defecit» «a me spiritus meus.» Quare defecit spiritus tuus, o martyr in tribulatione posite? Ut non mihi arrogem vires meas, ut sciam quod alius in me operatur ipsam virtutem. «Cum autem vos tradent judicibus» (sic monuit Dominus quos martyres facere volebat), «nolite cogitare quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis» (Matth, X, 19, 20) . Ergo deficiat spiritus tuus, loquatur Spiritus Dei. Merito eos pauperes facere volebat spiritu: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum» 14Id. V, 3 . Beati ergo pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei. Omnis enim homo qui spiritum suum sequitur, superbus est. Subdat spiritum suum, ut capiat Spiritum Dei. Ibat in culmen, residat in valle. Si ierit in culmen, denatat ab illo aqua: si in valle resederit, implebitur ea, et fit ille venter de quo dictum est, «Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus» 15Joan. VII, 38 . Ergo «dum defecit a me spiritus meus, in conspectu tuo annuntiavi tribulationem meam,» humilis factus, confitens tibi deficiente spiritu meo, cum sum plenus Spiritu tuo.