[vers. 10.] Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Judaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est, Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo, Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fietile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto majore malo suo venit, quanto majore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cujus rei scutum etiam Job dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui 33Job XV, 26 . Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me 34Psal. XLIII, 7 ? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adjutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio. Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram 35Luc. XII, 49 . De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore ejus 36Psal. XVIII, 7 . Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adjutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Jacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem, Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu, Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tanquam fortitudinis suae, qui dicebat, Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis 37II Cor. XII, 9, 10 : velut si diceret, Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam 38I Tim. I, 13, 16 . Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, charitatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur, Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 33. Job XV, 26
- 34. Psal. XLIII, 7
- 35. Luc. XII, 49
- 36. Psal. XVIII, 7
- 37. II Cor. XII, 9, 10
- 38. I Tim. I, 13, 16