[vers. 4, 5.] Misit de coelo, et salvum fecit me. Jam homo ipse, jam caro ipsa, jam Filius Dei, secundum nostram participationem manifestum est, quia salvatus est, et misit de coelo Pater, et salvavit eum; misit de coelo et resuscitavit eum: sed ut noveritis quia et ipse Dominus se resuscitavit; utrumque positum est in Scriptura, quia et Pater illum resuscitavit, et quia ipse se resuscitavit. Audite quia Pater illum resuscitavit: Apostolus dicit, Factus est, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen 23Philipp. II, 8, 9 . Audistis Patrem resuscitantem et exaltantem Filium; audite quia et ipse carnem suam resuscitavit: in figura templi dicit ad Judaeos, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Evangelista autem exposuit nobis quid diceret: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui 24Joan. II, 19, 21 . Modo ergo ex persona precantis, ex persona hominis, ex persona carnis dicit, Misit de coelo, et salvum fecit me.