Intendite ergo vos: alioquin male intelligendo projicitis vos in illam voraginem impune peccandi: et ego liber sum, sicut ipse Apostolus ab omnibus male intelligentibus liber fuit. Libenter enim male intellexerunt, ne bona opera sequerentur. Nolite esse de numero talium, fratres. Dicitur in quodam psalmo, de quodam homine tali, id est de tali genere, quasi de uno: Noluit, inquit, intelligere ut bene ageret 26Psal. XXXV, 4 . Non dictum est, Non potuit intelligere. Vos ergo oportet ut velitis intelligere, ut bene agatis. Intellectus enim vobis non deerit manifestus. Quis est manifestus intellectus? Nemo jactet bona opera sua ante fidem, nemo sit piger in bonis operibus accepta fide. Dat Deus ergo indulgentiam omnibus impiis, et eos justificat ex fide.