[vers. 8.] Respondetur: Intellectum dabo tibi. Ipse est psalmus intelligentiae. Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac, qua gradieris. Quid est, statuam te in via hac, qua gradieris? Non ut haereas ibi, sed ut ab ea non aberres. Dabo intellectum, ut cognoscas te semper, et semper gaudeas in spe ad Deum; donec ad illam patriam pervenias, ubi jam non spes, sed res erit. Obfirmabo super te oculos meos: non a te auferam oculos meos, quia et tu non auferes a me oculos tuos. Jam justificatus, jam post remissionem peccatorum leva oculos tuos ad Deum. Putruerat enim cor tuum cum esset in terra. Non gratis audis, Sursum cor, ne putreat. Ergo et tu leva jam oculos tuos semper in Deum, ut firmet super te oculos suos. Sed quid times ne cum habes oculos ad Deum, offendas, ne non respicias ante te, et forte incurras in laqueum? Noli timere: ibi enim sunt oculi ipsius, quos obfirmat super te; Nolite, inquit, solliciti esse 52Matth. VI, 31 ; et apostolus Petrus: Omnem sollicitudinem vestram super illum mittite, quia illi cura est de vobis 53I Petr. V, 7 . Ergo obfirmabo super te oculos meos. Tu ergo oculos tuos in illum erige, et non timebis, ut dixi, ne in laqueum incurras. Audi alium psalmum: Oculi mei semper ad Dominum. Et quasi diceretur illi: Quid agis de pedibus tuis, cum non ante te attendis? Quoniam ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos 54Psal. XXIV, 15 . Obfirmabo super te oculos meos.