[«vers. 24.] Quam magnificata sunt opera tua, Domine!» Merito magna, merito excelsa. Ubi facta sunt opera ista tam magna? quae illa statio Dei ubi stetit, vel quae illa sessio ubi sedit, et ista operatus est? quis locus ubi ista operatus est? unde processerunt primo ista tam pulchra? Si ad litteram accipias, omnis ordinata creatura, ordinate currens, ordinate pulchra, ordinate oriens, ordinate occidens, ordinate peragens omnia tempora, unde processit? Ipsa autem Ecclesia quomodo accepit incrementa, successus, perfectionem? Quomodo destinatur ad finem quemdam immortalitatis? Quibus praeconiis praedicatur? quibus mysteriis commendatur? quibus sacramentis occultatur? qua praedicatione revelatur? Ubi fecit haec Deus? Video magna opera: «Quam magnificata sunt opera tua, Domine!» Quaero ubi fecerit, locum non invenio; sed video quid sequatur: «Omnia in sapientia fecisti.» Ergo omnia in Christo fecisti. Ille contemptus, ille expalmatus, ille consputus, ille spinis coronatus, ille crucifixus, omnia in illo fecisti. Audio, audio quid de illo tuo milite nunties hominibus; quid de illo praecone sancto praedices gentibus, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Irrideant Judaei crucifixum Christum, quia scandalum est eis; irrideant Pagani crucifixum Christum. quia stultitia est eis: «Nos autem,» inquit, «praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam» 196I Cor. I, 23, 24 . «Omnia in sapientia fecisti.»