[vers. 10.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Sed quae est ista insperata persequentium crudelitas, magnum mihi pavorem incutiens? Miserere mei, Domine. Non enim de morte jam terreor, sed de cruciatibus atque tormentis. Conturbatus est in ira oculus meas: habebam oculum in te, quo non me desereres; iratus es, et conturbasti eum. Anima mea et venter meus: in eadem ira conturbata est anima mea, et memoria qua tenebam quid pro me pertulerit, et quid mihi promiserit Deus meus.