TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 28.] Tu autem quid facis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc est totum bonum. Vultis amplius? Doleo volentes. Fratres, quid vultis amplius? Deo adhaerere nihil est melius, quando eum videbimus facie ad faciem 31I Cor. XIII, 12. Modo ergo quid? Quia adhuc peregrinus loquor: Adhaerere, inquit, Deo bonum est; sed modo in peregrinatione, quia nondum venit res, Ponere in Deo spem meam. Quamdiu ergo nondum adhaesisti, ibi pone spem. Fluctuas; praemitte ad terram ancoram. Nondum haeres per praesentiam; inhaere per spem. Ponere in Deo spem meam. Et quid hic ages, ponens in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut laudes quem diligis, et facias tecum coamatores ejus? Ecce si amares aurigam, non raperes caeteros ut tecum amarent? Amator aurigae quacumque transit loquitur de illo, ut cum illo eum ament et caeteri. Gratis amantur flagitiosi homines; et a Deo praemium quaeritur ut ametur! Ama Deum gratis; nulli invideas Deum. Rapite eum quotquot potestis, quotquot pos essuri estis: non fit angustus; nullos in illo limites facietis; totum singuli possidebitis, et totum omnes habebitis. Ergo hoc fac cum hic es, id est, cum ponis in Deo spem tuam. Quid enim sequitur? Ut annuntiem omnes laudes tuas in atriis filiae Sion. Ut annuntiem omnes laudes tuas: sed ubi? In atriis filiae Sion; quia praedicatio Dei praeter Ecclesiam inanis est. Parum est laudare Deum, et annuntiare omnes laudes ejus: In atriis filiae Sion annuntia. Ad unitatem tende, noli dividere populum; sed rape ad unum, et fac unum. Oblitus sum quamdiu dixi. Jam finito Psalmo, et ex isto odore conjicio me diuturnum habuisse sermonem: sed studiis vestris non sufficio; violenti estis nimis: utinam ista violentia rapiatis regnum coelorum!

Notes

  1. 31. I Cor. XIII, 12