[vers. 10.] Juda rex meus: Moab olla spei meae. Juda rex meus: quis Juda? Qui de tribu Juda. Quis Juda, nisi cui dixit ipse Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui 38Gen. XLIX, 8 ? Juda rex meus. Quid ergo timeam, quando Juda rex meus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus 39Matth. X, 28 ? Juda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Juda rex meus. Qua enim praecessit, tu sequi quid times? Qua praecessit? Per tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; jam patet via illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam 40Psal. CXL, 10 : singulare granum, sed quoadusque transeat; cum transierit, sequetur fructificatio. Juda rex meus. Ergo quia Juda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intelligitur in Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre 41Gen. XIX, 31-38. Melius erat ut steriles remanerent, quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur 42I Tim. I, 8 . Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur. Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege, generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone 43Jerem. I, 13 . Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem 44Isai. XIV, 13 ? Tribulationes ergo maximae non oriuntur adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo? Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Juda rex illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum 45Matth. XXIV, 12 ? Olla bulliente charitas refrigescit. Quare non potius, o charitas, et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? Persevera ergo usque in finem contra ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed major est flamma charitatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Juda rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Judaeos male utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera, et qua praecessit rex tuus sequere. Dic, Juda rex meus. Et ex eo quia Juda rex meus, Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus. Olla est jam; sed vide istum, si explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem. Si tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 46Rom. V, 3-5 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 38. Gen. XLIX, 8
- 39. Matth. X, 28
- 40. Psal. CXL, 10
- 41. Gen. XIX, 31-38
- 42. I Tim. I, 8
- 43. Jerem. I, 13
- 44. Isai. XIV, 13
- 45. Matth. XXIV, 12
- 46. Rom. V, 3-5