TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo: id est, cum vindicta venerit, quae impiis et peccatoribus praeparatur, non solum eos non attinget qui confidunt in Domino, sed etiam ad regnum illis instruendum et sublimandum proficiet. Non enim dixit: Cum exarserit in brevi ira ejus, securi omnes qui confidunt in eo, tanquam hoc solum inde habeant, quod non puniantur; sed beati dixit, ubi est bonorum omnium summa et cumulus. Quod autem positum est, in brevi, hoc significare arbitror, quia repentinum aliquid erit, dum hoc remotum et longe futurum peccatores existimabunt.