TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 8.] Ideo et hic cum de charitate diceret: «Propter fratres meos,» inquit, «et propinquos meos, loquebar autem» «pacem de te. O Jerusalem, civitas cujus participatio in idipsum,» ego in hac vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt, Pax vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, «loquebar pacem de te.» Sed quare? «Propter fratres meos et propinquos meos:» non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam meam; nam, «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.» Sed «loquebar pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos.» Nam cupiebat ipse «dissolvi, et esse cum Christo:» et qui ista praedicaret propinquis et fratribus, «Manere,» inquit, «in carne, necessarium propter vos» 39Philipp. I, 21, 23, 24 . «Propter fratres meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te.»

Notes

  1. 39. Philipp. I, 21, 23, 24