TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Solemnitati martyrum, sicut devotio celebritatis vestrae, ita nostrae servitutis sermo debetur. Sed meminisse oportet Charitatem vestram, hesterno die quam multa dicta sint. Non enim quia propter aviditatem interioris oris vestri per totum sermonem tanquam recentes adfuistis, propterea oblivisci debemus infirmitatis communis: primo quia et honorare oportet verba praeclara, sicut scriptum est, Praeclara autem verba sapientiae Domini Dei sunt. Per nos tanquam per vascula vobis ministrantur: et si fictilia sunt vasa, sed panis coelestis est. Apostolus dicit: «Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei» 1II Cor. IV, 7 . Qui autem thesaurus, idem et panis. Nam si non idem esset thesaurus et panis, non de ipso thesauro alibi scriptum esset: «Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum» 2Prov. XXI, 20 . Unde admonemus Charitatem vestram ut ea quae audiendo tanquam ventre memoriae conditis, rursus revolvendo et cogitando quodammodo ruminetis. Hoc est enim, «Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum:» breviter dixit, Sapiens ruminat, stultus non ruminat. Hoc autem aperte et latine quid est? Sapiens cogitat ea quae audierit; stultus autem audita oblivioni tradit. Neque enim propter aliud in Lege, munda ea dicta sunt animalia quae ruminant, immunda quae non ruminant 3Levit. XII, 2-8 : nam creatura Dei omnis munda est. Artifici Deo tam mundus est porcus quam agnus. Creavit enim omnia bona valde 4Gen. I, 31 : et, «Omnis creatura Dei bona est,» dicit Apostolus 5I Tim. IV, 4 ; et, «Omnia munda mundis» 6Tit. I, 15 . Cum ergo in natura utrumque sit mundum; significatione tamen agnus significat aliquid mundum, porcus significat aliquid immundum: agnus significat innocentiam sapientiae ruminantis; porcus significat immunditiam stultitiae obliviscentis. Brevis Psalmus pro solemnitate dictus est; videamus an possit etiam breviter tractari.

Notes

  1. 1. II Cor. IV, 7
  2. 2. Prov. XXI, 20
  3. 3. Levit. XII, 2-8
  4. 4. Gen. I, 31
  5. 5. I Tim. IV, 4
  6. 6. Tit. I, 15