TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18.] Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari, et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo 94Psal. III, 5 . De quo monte? De quo dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem constituta 95Matth. V, 14 . De quo monte? Quem vidit Daniel ex parvo lapide crevisse, et fregisse omnia regna terrarum, et implevisse omnem faciem terrae 96Dan. II, 35. Ibi adoret qui vult accipere, ibi petat qui vult exaudiri, ibi confiteatur qui vult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia et in illa vita aeterna non erit jam quidem gemitus peccatorum, sed tamen in divinis laudibus supernae illius ac perpetuae civitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim civitati, cui alius psalmus cantat, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei 97Psal. LXXXVI, 3 ; ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et conjugi regis; quia principes ejus sunt memores nominis ejus in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro illa charitatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cordibus omnium perfecta charitate luminosis, ut se universam plenissime noverit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est. Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo 98I Cor. IV, 5. Ipsa enim sancta civitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi ejus quibus constat, ipsi civitati confitebuntur in aeternum; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cujus aliquid lateat.

Notes

  1. 94. Psal. III, 5
  2. 95. Matth. V, 14
  3. 96. Dan. II, 35
  4. 97. Psal. LXXXVI, 3
  5. 98. I Cor. IV, 5