TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc certe cantavimus: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Si noverimus de Scripturis sanctis qui sint inimici nostri, cognoscimus hujus cantici veritatem: si autem nos fallat carnis prudentia, ut non cognoscamus adversus quos nobis sit colluctatio, in ipso psalmi hujus exordio invenimus quaestionem, quam solvere non possumus. Cujus enim putamus vocem esse laudantis Deum et gratias agentis et exsultantis atque dicentis: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me? Primo ipsum Dominum consideremus, qui secundum id quod homo esse dignatus est, potuit sibi per praecedentem prophetiam non incongrue verba ista coaptare: ex quo enim homo, ex hoc et infirmus; ex quo infirmus, ex hoc et orans. Nam quod modo audivimus, cum Evangelium legeretur, quemadmodum etiam in desertum secesserit a discipulis suis, quo eum sunt consecuti, et invenerunt cum: secedens autem ibi orabat, et dictum est a discipulis qui eum invenerunt, Quaerunt te homines; at ille respondit: Eamus et in alia loca atque castella praedicare; ad hoc enim veni (Marci I, 35, 37, 38) . Si divinitatem Domini nostri Jesu Christi consideres, quis orat? ad quem orat? quare orat? Orat Deus? orat ad aequalem? Causam autem orandi quam habet, semper beatus, semper omnipotens, semper incommutabilis, aeternus, et Patri coaeternus? Intuentes ergo quod per Joannem, quasi per quamdam nubem suam, ipse intonuit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in illo vita est , et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 3Joan. I, 1-5 : huc usque dicentes, non invenimus orationem, nec causam orandi, nec locum orandi, nec affectum orandi. Sed quoniam paulo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 4Ibid., 14 ; habes majestatem ad quam ores, habes humanitatem quae pro te oret. Nam hoc dictum est ab Apostolo, etiam post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: Qui sedet, inquit, ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis 5Rom. VIII, 34 . Quare interpellat pro nobis? Quia mediator esse dignatus est. Quid est mediatorem esse inter Deum et homines 6I Tim. II, 5? Non inter Patrem et homines, sed inter Deum et homines. Quid est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quid sunt homines? Peccatores, impii, mortales. Inter illam Trinitatem et hominum infirmitatem et iniquitatem, mediator factus est homo, non iniquus, sed tamen infirmus; ut ex eo quod non iniquus, jungeret te Deo; ex eo quod infirmus, propinquaret tibi: atque ita, ut inter hominem et Deum mediator existeret, Verbum caro factum est, id est, Verbum homo factum est. Nomine enim carnis appellati sunt homines. Inde est: Et videbit omnis caro salutare Dei 7Luc. III, 6 . Omnis caro dictum est, omnes homines. Et Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (id est adversus homines), sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum 8Ephes. VI, 12 : de quibus in consequentibus, si Dominus adjuverit, loquemur. Pertinet enim ista distinctio ad expositionem Psalmi, quem in nomine Domini suscepimus enodare Sanctitati Vestrae. Tamen ad hoc dixi haec exempla, ut noveritis carnem appellatos esse homines; ut quod dictum est, Et Verbum caro factum est, intelligatis dictum, et Verbum homo factum est.

Notes

  1. 3. Joan. I, 1-5
  2. 4. Ibid., 14
  3. 5. Rom. VIII, 34
  4. 6. I Tim. II, 5
  5. 7. Luc. III, 6
  6. 8. Ephes. VI, 12