TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Et posui vestimentum meum saccum. Jam et de sacco aliquid diximus, unde illud est, Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. Posui vestimentum meum saccum: id est, opposui illis, in quam saevirent, carnem meam; occultavi divinitatem meam. Saccum, quia mortalis caro erat, ut de peccato condemnaret peccatum in carne 64Rom. VIII, 3. Et posui vestimentum meum saccum; et factus sum illis in parabolam; id est in irrisionem. Parabola dicitur, quando datur similitudo de aliquo, quando de illo male dicitur. Sic ille, verbi gratia, pereat quomodo ille, parabola est; id est comparatio et similitudo maledicti. Factus ergo sum illis in parabolam.

Notes

  1. 64. Rom. VIII, 3