TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc autem saeculum adhuc tentationum fluctibus quatitur, adhuc tempestatibus et procellis tribulationum et tumorum turbatur: hac tamen itur. Minetur licet mare, et tumeat fluctibus, procellasque parturiat; hac itur, datum est nobis lignum in quo navigemus: «Repleta est terra creatura tua.» Sed nondum sumus in terra viventium, adhuc ista terra morientium est; clamamus autem, et dicimus: «Spes mea es tu, portio mea in terra viventium» 208Psal. CXLI, 6 . In terra morientium spes mea, in terra viventium portio mea. Ecce ista terra quae repleta est creatura Dei. Qui adhuc est in ista terra morientium, nondum in terra viventium, qua transit? Audi sequentia: «Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna.» Terribile mare significat: «ibi» sunt «repentia quorum non est numerus.» Insidiae repunt in hoc saeculo, et incautos repente occupant: repentes autem tentationes quis numerat? Repunt, sed cave, ne subripiant. Vigiletur in ligno; etiam in aquis, etiam in fluctibus tuti sumus: non dormiat Christus, non dormiat fides; et si dormierit, excitetur; imperabit ventis, placabit mare 209Matth. VIII, 24-26 ; finietur via, gaudebitur in patria. «Ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna.» Video enim adhuc in mari isto formidoloso nondum credentes: ipsi enim versantur in amaris aquis et sterilibus; illi autem et pusilli et magni sunt. Novimus hoc; multi pusilli saeculi nondum crediderunt, multi primates saeculi nondum crediderunt: «animalia pusilla et magna» sunt in hoc mari. Oderunt Ecclesiam, premuntur Christi nomine; non saeviunt, quia non permittuntur: in manus non erumpens, clausa est in corde saevitia. Nam omnes sive pusilli, sive magni, «animalia pusilla et magna,» quae modo dolent templa clausa esse, aras eversas, simulacra confracta, leges latas ut sacrificare idolis capitale sit crimen; omnes qui dolent haec, in mari sunt adhuc. Quid ergo nos? ad patriam qua ituri sumus? Per ipsum mare, sed in ligno. Noli timere periculum; lignum te portat quod continet saeculum. Ergo attendite: «Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna.» Noli timere, noli terreri; desidera patriam, intellige peregrinationem.

Notes

  1. 208. Psal. CXLI, 6
  2. 209. Matth. VIII, 24-26