TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Taedio contabuerat, recolendo Deum delectatus fuerat, rursus garriendo defecerat; quid sequitur? Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Vigilaverunt super me omnes inimici mei: plus me vigilaverunt; vigilando praeoccupaverunt me. Ubi non muscipulas ponunt? Nonne vigilias omnes anticipaverunt inimici mei? Qui sunt enim isti inimici, nisi illi de quibus dicit Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus 17Ephes. VI, 12 ? Ergo adversus diabolum et angelos ejus inimicitias exercemus. Rectores eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi: non enim regunt mundum, quasi rectores sint coeli et terrae; sed mundum peccatores dicit. Et mundus eum non cognovit 18Joan. I, 10 : talem mundum illi regunt, qui non cognoscit Christum. Contra hos habemus inimicitias perpetuas. Denique quaslibet habeas inimicitias adversus hominem, cogitas finire; sive illius satisfactione, si ipse te laesit; sive tua, si tu laesisti; sive alterutrius, si vos invicem laesistis; laboras satisfacere et concordare: cum diabolo autem et angelis ejus nulla concordia est. Ipsi nobis invident regnum coelorum. Mitescere omnino erga nos non possunt, quia anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Plus illi vigilaverunt ad decipiendum, quam ego ad custodiendum me: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Quomodo enim non anticipaverunt vigilias, qui ubique scandala, ubique muscipulas posuerunt? Taedium inest cordi; metuendum est ne absorbeat tristitia: in laetitia metuendum est ne garriendo deficiat spiritus tuus: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Denique in ipsa garrulitate, dum loqueris, et securus loqueris, quanta plerumque inveniuntur quae velint tenere inimici et reprehendere, unde velint etiam criminari et calumniari: Hoc dixit, illud sensit, hoc locutus est? Quid faciat homo, nisi quod sequitur? Conturbatus sum, et non sum locutus. Conturbatus ergo, ne in ejus garrulitate inimici anticipantes vigilias, calumnias quaererent et invenirent, non est locutus. Nunquam tamen iste transiliens cessaret in se: et si forte a garrulitate cessavit, qua subrepserat ei de ipsa locutione placere hominibus; non tamen destitit, non cessavit ut conaretur et hoc ipsum transcendere. Et quid dicit?

Notes

  1. 17. Ephes. VI, 12
  2. 18. Joan. I, 10