[vers. 4.] Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Terra hic accipienda est ipsa stabilitas in Deo, secundum quam dicitur: Dominus pars haereditatis meae, etenim haereditas mea praeclara est mihi 11Psal. XV, 5, 6 ; secundum hanc dicitur: Sustine Dominum, et observa vias ejus, et exaltabit te, ut possideas terram 12Psal. XXXVI, 34 ; secundum hanc dicitur: Beati mites, quia ipsi haeredi tate possidebunt terram 13Matth. V, 4 . Similitudo autem hinc ducta est; quia ut haec terra visibilis exteriorem hominem nutrit et continet, ita illa terra invisibilis interiorem hominem. A cujus terrae facie projicit ventus impium, id est superbia, quia inflat. Quam cavens ille qui inebriabatur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabatur, dicit: Non veniat mihi pes superbiae 14Psal. XXXV, 9, 12 . Ab hac terra projecit superbia eum qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo 15Isai. XIV, 13, 14 . Ab hujus terrae facie projecit etiam eum qui, cum consensisset et gustasset de prohibito ligno, ut esset sicut Deus, abscondit se a facie Dei 16Gen. III, 6, 8. Hanc terram ad interiorem hominem pertinere, et inde superbia hominem projici, maxime intelligi potest in eo quod scriptum est: Quid superbit terra et cinis? quoniam in vita sua projecit intima sua 17Eccli. X, 9, 10 ; unde enim projectus est, non absurde se dicitur projecisse.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 11. Psal. XV, 5, 6
- 12. Psal. XXXVI, 34
- 13. Matth. V, 4
- 14. Psal. XXXV, 9, 12
- 15. Isai. XIV, 13, 14
- 16. Gen. III, 6, 8
- 17. Eccli. X, 9, 10