[«vers. 14.] Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum:» id est, infirmitatem nostram. Novit quid fecerit, quomodo lapsum sit, quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit. Ecce facti sumus de limo: «Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis» 64I Cor. XV, 47 . Misit et Filium suum, qui factus est secundus homo, qui ante omnia Deus. Secundus enim in adventu, prior in reditu: post multos mortuus est, ante omnes resurrexit. «Ipse cognovit figmentum nostrum:» quod figmentum? Nos. Unde loqueris quia cognovit? Quia miseratus est. «Memento quia pulvis sumus.» Ad ipsum Deum conversus ait, «Memento,» quasi obliviscatur Deus: sic cognoscit, sic novit, ut non obliviscatur. Sed quid est, «Memento?» Perseveret erga nos misericordia tua. Cognovisti figmentum nostrum quodam modo; ne obliviscaris figmentum nostrum, ne obliviscamur gratiam tuam. «Memento quia pulvis sumus.»