TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 21.] Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus, ministri ejus, facientes voluntatem ipsius.» Omnes Angeli, omnes potentes fortitudine, facientes verbum ejus, omnes virtutes ejus, omnes ministri ejus, facientes voluntatem ipsius, vos, vos benedicite Dominum. Omnes enim male viventes, etsi lingua taceant, vita Domino maledicunt. Quid prodest quia hymnum cantat lingua tua, si sacrilegium exhalat vita tua? Male vivendo multas linguas misisti in blasphemiam. Lingua tua vacat hymno, et caeterae te intuentium vacant blasphemiis. Si ergo vis benedicere Dominum, fac verbum ejus, fac voluntatem ejus. In petra aedifica, noli in arena. Audire et non facere, in arena aedificare est: audire et facere, in petra aedificare est: nec audire, nec facere, nihil aedificare est. Si in arena aedificas, ruinam aedificas: si nihil aedificas, expositus pluviae, fluminibus, ventis, ante rapieris quam steteris 70Matth. VII, 24-27 . Ergo non est cessandum, sed aedificandum: nec sic aedificandum, ut ruina aedificetur; sed in petra aedificandum, ut tentatio non evertat. Si sic est, benedic Dominum: si non est sic, noli blandiri linguae tuae; vitam tuam interroga, ipsa tibi respondeat. Invenis quid sis mali; geme, confitere: confessio tua potest Dominum benedicere; sed mutatio tua in benedictione perseveret.

Notes

  1. 70. Matth. VII, 24-27