TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed disciplina fuit; admonitio, non desertio. Denique gratias agens quid dicit? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quando enim antea? quid est hoc, iterum? Cecidisti ab altitudine, o homo, mancipium inobediens, superbe adversus Dominum, cecidisti! Factum est in te, Omnis qui se exaltat, humiliabitur: fiat in te, Omnis qui se humiliat, exaltabitur 111Luc. XIV, 11 . Redi de profundo. Redeo, inquit; redeo, agnosco: Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Intelligimus, audio. Reduxisti enim de abyssis terrae; reduxisti a profunditate et submersione peccati. Sed quare, iterum? Quando jam factum erat? Sequamur, ne forte posteriora psalmi ipsius exponant nobis, quod hic nondum intelligimus, quid dixerit iterum. Ergo audiamus: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quid deinde? Multiplicasti justitiam tuam; et conversus consolatus es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce alterum iterum. Si hoc iterum solvere laboramus semel positum, quis poterit solvere geminatum? Jam ipsum iterum geminatio est, et rursum positum est iterum. Adsit ille a quo gratia: adsit et brachium quod annuntiamus omni generationi superventurae: adsit ipse, et tanquam clave crucis suae clausum sacramentum aperiat. Neque enim frustra, illo crucifixo, velum templi medium scissum est 112Matth. XXVII, 51, nisi quia per ipsius passionem omnium mysteriorum secreta patuerunt. Adsit ergo ipse transeuntibus ad eum; auferatur velamen 113II Cor. III, 16: dicat nobis Dominus noster et Salvator Jesus Christus, quare talis vox Prophetae praemissa est: Ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. En hoc primum positum est iterum: videamus quid hoc sit, et inveniemus quare alterum iterum.

Notes

  1. 111. Luc. XIV, 11
  2. 112. Matth. XXVII, 51
  3. 113. II Cor. III, 16