TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. Invocat, implorat, timet ne deficiat: Ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris? Nisi breviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro 81Matth. XXIV, 22 : modo lectum est, de diebus tribulationum. Quasi enim unus homo rogat Deum, membra Christi, corpus Christi ubique diffusum, unus mendicus, unus pauper; quia et ille pauper, qui dives pauper factus est, de quo ait Apostolus: Cum dives esset, pauper factus est, ut ipsius paupertate vos ditaremini 82II Cor. VIII, 9 : veros pauperes ditat, falsos divites pauperat. Clamat ad eum: A finibus terrae ad te clamavi, cum taederet animam meam 83Psal. LX, 3 . Venient dies tribulationum et majorum tribulationum: venient, sicut dicit Scriptura; et quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo sibi promittat quod Evangelium non promittit. Fratres mei, obsecro vos, attendite Scripturas nostras, si aliquid fefellerunt; si aliquid dixerunt, et aliter accidit quam dixerunt: necesse est, ut usque in finem sic fiant omnia, quemadmodum dixerunt. Non nobis promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Ad ista nos praecipue paremus, ne imparati deficiamus. Vae praegnantibus et mammantibus 84Matth. XXIV, 19 : modo audistis. Praegnantes sunt, qui spe intumescunt: mammantes autem, id est lactantes, qui jam adepti sunt quod concupierant. Etenim mulier praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium: quae autem jam lactat, amplectitur quod sperabat. Ergo similitudinem, verbi gratia, ponamus: Bona est ista villa vicini: o si mea esset; adjungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo unitatem. Amat et avaritia unitatem: quod amat bonum est, sed ubi amandum sit, nescit. Ecce concupivit villam proximi; sed iste proximus dives est, non indigens, habens honorem, habens etiam potentiam, a cujus forte etiam potentia tibi metuendum sit, non de illius fundo aliquid sperandum: nihil sperans non concipit, non est praegnans anima. Si vero juxta vicinus sit pauper, qui vel in necessitate positus est, ut possit vendere, vel premi potest, ut cogatur vendere, injicitur oculus, speratur villa: impraegnata est anima, sperat se posse adipisci villulam et possessionem vicini pauperis. Et cum patitur iste pauper necessitatem, venit ad ditiorem vicinum suum, cui forte obsequi solet, cui deferre, cui venienti assurgere, quem inclinato capite salutare: Da mihi, rogo te; patior necessitatem, urgeor a creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Si vellet vendere, haberet. Agnoscimus hoc: fuerunt in nobis, jam non sint in nobis. Nonne hesterno viximus, et hodie vivimus? Est corrigendi locus; nondum facta est illa disjunctio, aliorum ad dexteram, aliorum ad sinistram 85Matth. XXV, 33; nondum apud inferos sumus, ubi dives ille fuit, sitiens et stillam desiderans 86Luc. XVI, 22: audiamus cum vivimus, corrigamur. Non speremus res alienas, et impraegnati tumeamus: nec perveniamus ad illas, et eas adipiscendo tanquam filios osculemur. Vae enim praegnantibus et mammantibus illis diebus. Mutandum est cor, levandum est cor, non hic habitandum corde: mala regio est. Sufficiat quod adhuc carne hic esse necesse est; quod non est necesse, non fiat: sufficiat diei malitia sua 87Matth. VI, 34; sursum corde habitemus. Si surrexistis cum Christo, dicit fidelibus, corpus et sanguinem Domini accipientibus dicit, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 88Coloss. III, 1-3 . Non enim apparet quod vobis promissum est: et jam paratum est, sed non videtis. Impraegnari vis, hinc impraegnare; ipsa sit spes tua: certus erit partus tuus, non erit abortivus, non temporalis: amplecteris quod pepereris in aeternum. Sic enim per Isaiam dicitur: Concepimus et parturivimus spiritum salutis 89Isai. XXVI, 18 . Ergo retro est, et non datur modo, sed dabitur. Quanta data sunt, fratres mei, quis illa numerat secundum Scripturas? Ibi scriptum est de Ecclesia, et videtur quia est; ibi scriptum est de idolis quia non erunt, et videtur quia non sunt; ibi scriptum est quia perdituri erant Judaei regnum, et videtur, ibi scriptum est de haereticis, quia futuri erant, et videtur: ibi scriptum est et de die judicii; ibi scriptum est et de praemio bonorum, et de poena malorum: in omnibus Deum fidelem invenimus; in ultimo deficiet et fallet? Dominus curam habebit mei. Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. Nisi minorarentur dies illi, nulla caro perduraret: sed propter electos breviabuntur 90Matth. XXIV, 22 . Dies illi erunt tribulationis, sed non tam longi quam sperantur. Cito illi transibunt; requies veniens non transibit. Quanquam longum, ferri debuit malum pro infinito bono.

Notes

  1. 81. Matth. XXIV, 22
  2. 82. II Cor. VIII, 9
  3. 83. Psal. LX, 3
  4. 84. Matth. XXIV, 19
  5. 85. Matth. XXV, 33
  6. 86. Luc. XVI, 22
  7. 87. Matth. VI, 34
  8. 88. Coloss. III, 1-3
  9. 89. Isai. XXVI, 18
  10. 90. Matth. XXIV, 22