TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Iterum quomodo accipimus, «Cum terra ejus restitueretur?» Cum caro ejus resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia quae cantantur in Psalmo. Audiamus jam de terrae restitutione Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster dignam tantae rei exspectationem et jucunditatem; ipse sermonem nostrum moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra.