TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audivimus, fratres, admonentem nos atque hortantem Spiritum sanctum, ut sacrificium confessionis offeramus Deo. Confessio autem, vel laudis ejus est, vel peccatorum nostrorum. Et illa quidem confessio, qua peccata nostra Deo confitemur, omnibus nota est; ita ut hanc solam dici confessionem in Scripturis sanctis minus erudita existimet multitudo: nam ubi hoc verbum lectoris ore sonuerit, continuo strepitus pius pectora tundentium consequitur. Sed debent advertere quomodo dictum sit in alio psalmo: «Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis» 1Psal. XLI, 5 . Hic enim certe manifestum est vocem confessionis et sonum, non ad moerorem poenitentiae, sed ad laetitiam festivitatis celeberrimae pertinere. Aut si de tam manifesto testimonio quisquam adhuc dubitat, quid dicturus est ad illud quod in Ecclesiastico scriptum est: «Benedicite Dominum omnia opera ipsius, date nomini ipsius magnificentiam, et confitemini in laudem ipsius in canticis labiorum et in citharis; et sic dicite in confessione, Quoniam omnia opera Domini bona nimis» 2Eccli. XXXIX, 19-21 ? Hic certe nullus vel tardissimus ambigit confessionem in Dei laudibus poni; nisi forte tanta est in cujusquam mente perversitas, ut dicere audeat etiam ipsum Dominum Jesum Christum peccata sua Patri esse concessum. Quod si aliquis impius propter nomen confessionis tentaret objicere, facillime refelleretur ipsa contextione verborum. Sic enim loquitur: «Confiteor tibi,» inquit, «Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te.» Quis non eum intelligat in laude Patris haec dicere? Quis non videat istam confessionem non ad dolorem cordis, sed ad gaudium pertinere; cum etiam praecesserit Evangelista dicens: «In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto et dixit, Confiteor tibi, Pater» 3Luc. X, 21 ?

Notes

  1. 1. Psal. XLI, 5
  2. 2. Eccli. XXXIX, 19-21
  3. 3. Luc. X, 21