[«vers.» 3, 4.] Quomodo enim avertit captivitatem Jacob? Videte quia ista liberatio spiritualis est, videte quia intus agitur: «Remisisti,» inquit, «iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.» Ecce unde avertit captivitatem, quia remisit iniquitatem: iniquitas tenebat captivum, remissa iniquitate liberaris. Confitere ergo te esse in captivitate, ut dignus sis liberari: nam qui hostem suum non intellexit, quomodo invocat liberatorem? «Operuisti omnia peccata eorum.» Quid est, «operuisti?» Ut non illa videres. Quid est, ut non illa videres? Ut non in illa vindicares. Noluisti videre peccata nostra; et ideo non vidisti, quia ipsa videre noluisti: «Operuisti omni a peccata eorum. Sedasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.»