Dormivi conturbatus. Unde turbatus? quibus turbantibus? Videamus quomodo inurat malam conscientiam Judaeis, volentibus excusare se ab interfectione Domini. Nam propterca eum, sicut loquitur Evangelium, judici tradiderunt, ne ipsi eum occidisse viderentur. Cum enim dixisset eis judex tunc Pilatus, Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum; responderunt, Nobis non licet interficere quemquam 32Joan. XVIII, 31 . Interficere non licet, tradere interficiendum licet? Quis autem occidit? Qui audito clamore cessit, an qui clamando ut occideretur extorsit? Ipse Dominus dicat testimonium a quibus occisus est, utrum ab illo Pilato qui nolens eum occidit: unde etiam eum flagellavit, et veste ignominiosa induit, et flagellatum ad eorum oculos produxit, ut saltem poena flagellorum ejus satiati, eum occidi non extorquerent. Propterea etiam cum videret eos perseverare, sicut legimus, lavit manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine justi hujus 33Matth. XXVII, 24 . Videris utrum ille innocens, qui vel cessit clamantibus: multo magis tamen illi nocentes, qui clamando eum occidere voluerunt. Sed nos interrogemus et audiamus Dominum, quibus tribuat mortem suam, quia dixit, Dormivi turbatus. Interrogemus eum, et dicamus: Quoniam dormisti turbatus, qui te persecuti sunt? qui te occiderunt? Numquid forte Pilatus, qui militibus dedit in ligno suspendendum, clavis transfigendum? Audite qui: Filii hominum. Illos utique dicit, quos persecutores passus est. Sed quomodo ipsi occiderunt, qui ferrum non ferebant? Qui gladium non strinxerunt, qui impetum in eum non fecerunt ad occidendum, unde occiderunt? Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius aculus. Noli attendere inermes manus, sed os armatum: inde gladius processit quo Christus occideretur; quomodo et de ore Christi, unde et Judaei occiderentur. Habet enim ille gladium bis acutum 34Apoc. I, 16: et resurgens percussit eos, et divisit ab eis quos faceret fideles suos. Illi malum gladium, ille bonum: illi sagittas malas, ille bonas. Nam habet et ipse sagittas bonas, verba bona, unde sagittat cor fidele, ut ametur. Ergo aliae istorum sagittae, et alius istorum gladius. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Lingua filiorum hominum machaera acuta, et dentes eorum arma et sagittae. Quando ergo percusserunt, nisi quando clamaverunt: Crucifige, crucifige 35Matth. XXVII, 4, et Joan. XIX, 6 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 32. Joan. XVIII, 31
- 33. Matth. XXVII, 24
- 34. Apoc. I, 16
- 35. Matth. XXVII, 4, et Joan. XIX, 6