TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 21.] Propter hoc audivit Dominus, et distulit, et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Exposuit quid ignem dixerit. Iram quippe appellavit ignem: quanquam multos proprie etiam ignis accenderit. Quid ergo est quod ait, Audivit Dominus, et distulit? An distulit eos introducere in terram promissionis, quo ducebantur; quod intra paucos dies fieri poterat, sed propter peccata in eremo fuerant conterendi, ubi et contriti sunt per quadraginta annos? Quod si ita est, distulit ergo populum, non istos ipsos qui tentantes detrahebant de Deo; nam omnes in eremo perierunt, et filii eorum in terram promissionis ingressi sunt. An distulit poenam, ut prius satiaret etiam infidelem concupiscentiam, ne propterea putaretur iratus quia hoc ab illo, licet tentantes et detrahentes, petebant quod facere non posset? Audivit ergo et distulit vindicare; et posteaquam fecit quod eum illi facere non posse putaverunt, tunc ira ascendit in Israel.