[«vers.» 10-17.] Vive ergo bene; jam in via positus es, jam audisti quid agere debeas, quid sperare. Quid aliud excipit, quoniam conaris et superaris? «Sedentes in tenebris et in umbra mortis, compeditos in mendicitate et ferro.» Unde hoc, nisi quia tibi tribuebas, quia gratiam Dei non agnoscebas, quia consilium Domini circa te reprobabas? Nam vide quid adjungat: «Quoniam inamaricaverunt eloquia Domini;» per superbiam, justitiam Domini nescientes, et suam volentes constituere 12Rom. X, 3 . «Et consilium Altissimi exacerbaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum.» Et nunc pugna contra concupiscentiam. Deo desistente ab adjutorio, laborare potes, vincere non potes. Et cum fueris pressus consuetudine tua prava, humiliabitur cor tuum in laboribus; ut jam corde humiliato discas clamare: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Humiliatum est» ergo «in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret eos.» Quid ergo restat, nisi quare factum est? «Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» 13Galat. III, 21, 22 . «Lex autem subintravit, ut abundaret delictum» 14Rom. V, 20 . Accepisti verbum, accepisti praeceptum, nec desinis facere quod male faciebas; et accepto praecepto, auges peccata per praevaricationem. Superbe, si te ignorabas, vel disce te humiliatus: clamabis, a necessitate liberaberis; liberatus miserationes Domini confiteberis. «Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum salvos fecit eos.» Liberati sunt de secunda tentatione, restat taedii atque fastidii. Sed primo quid istis praestitit liberatis, videte. «Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.» Quare? quas difficultates vicit? «Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt.» Quia sibi tribuebant, non Deo: quia suam justitiam constituebant, ignorantes Dei justitiam, humiliati sunt. Invenerunt se non posse sine ejus adjutorio, qui de suis solis viribus praesumebant.