TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 13.] Deinde exsultatio laudis ejus: «Domine, nomen tuum in saeculum;» post ista omnia quae fecisti. Quid enim video quae fecisti? Inspicio creaturam tuam quam fecisti in coelo, inspicio hanc imam partem ubi habitamus; et hinc video beneficia tua, nubium, ventorum, pluviarum. Populum tuum attendo: eduxisti eos de domo servitutis, et signa et prodigia fecisti inter inimicos eorum, punisti eos quos molestos patiebantur, impios de terra sua ejecisti, reges eorum occidisti, terram eorum populo tuo dedisti; vidi omnia, et impletus laude dixi: «Domine, nomen tuum in saeculum.» «Superiorum versuum expositio mystica.»