TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 26.] Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.» Hoc ad totum referri potest, id est et ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus, propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo, «Adjuva me,» et, «salvum me fac;» in quibus Saulo dixit, «Quid me persequeris» 72Act. IX, 4 ? Quod autem addidit, «secundum misericordiam tuam;» gratuita gratia commemoratur, non ex operum debito.

Notes

  1. 72. Act. IX, 4