[vers. 10-12.] Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram. Numquid impleret terram, nisi via fieret in conspectu ejus? Quae via facta est in conspectu ejus? Ego sum, inquit, via, veritas et vita 18Joan. XIV, 6 . Merito implevit terram. Hoc dictum est modo de vinea ista, quod perfectum est usque in finem: verumtamen quid prius? Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendisti palmites ejus usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Hoc desiderat officium expositoris, non sufficit lectoris et laudatoris: adjuvate me intendendo; solet enim vineae hujus commemoratio in hoc psalmo caliginem facere minus intentis. Etenim magnitudo vineae hujus jam a nobis explicata est; et unde facta est, et unde facta sit magna, praedictum est. Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram: hoc de perfectione ipsius dictum est. Sed tamen prima gens Judaea fuit ista vinea. Gens autem Judaea usque ad mare, et usque ad flumen regnavit. Usque ad mare: apparet in Scriptura quod mare ibi vicinum sit 19Num. XXXIV, 5. Et usque ad flumen Jordanem. Trans Jordanem enim aliquid Judaeorum collocatum est; intra Jordanem autem tota gens. Ergo usque ad mare, et usque ad flumen regnum Judaeorum, regnum Israel: non autem a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, illa jam perfectio vineae est de qua hic praedixit, Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram. Cum tibi ergo praedixisset perfectionem, rediit ad initium, de quo initio sit facta perfectio. Initium vis audire? Usque ad mare et usque ad flumen. Finem vis audire? Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 20Psal. LXI, 8 : hoc est, implevit terram. Videamus ergo testimonium Asaph; quid factum est primae vineae, quid est exspectandum secundae vineae, imo eidem vineae: ipsa est enim; non enim altera est. Inde Christus salus ex Judaeis 21Joan. IV, 22, inde Apostoli, inde primi credentes, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponentes 22Act. II, 45, et IV, 35; inde omnia haec. Et si aliqui ex ramis fracti sunt, propter incredulitatem fracti sunt: tu autem, populus Gentium, fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Si autem altum sapis, non tu radicem portas, sed radix te 23Rom. XI, 18-21 . Quid ergo, vinea ante cujus conspectum facta est via, ut impleret terram, primo ubi fuit? Operuit montes umbra ejus. Qui sunt montes? Prophetae. Quare operuit illos umbra ejus? Quia obscure locuti sunt quae futura annuntiata sunt. Audis a Prophetis, Observa sabbatum, Octavo die circumcide infantem, Offer sacrificium arietis, vituli, hirci: noli moveri; umbra ejus est cooperiens montes Dei, veniet post umbram manifestatio. Et arbusta ejus cedros Dei: id est, cooperuit cedros Dei, altissimas, sed Dei. Sunt enim cedri significantes superbos evertendos. Cedros Libani, altitudines mundi operuit crescendo vinea ista, et montes Dei, omnes sanctos Prophetas, Patriarchas.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 18. Joan. XIV, 6
- 19. Num. XXXIV, 5
- 20. Psal. LXI, 8
- 21. Joan. IV, 22
- 22. Act. II, 45, et IV, 35
- 23. Rom. XI, 18-21