TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 36, 37.] Audi et aliud: Quoniam Deus salvam faciet Sion. Reparat Ecclesiam suam: gentes fideles incorporat Unigenito suo; non fraudat credentes in se praemio promissionis suae. Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Judaeae . Ipsae sunt Ecclesiae. Nemo dicat: Quando erit istud ut aedificentur civitates Judaeae? O si velis agnoscere structuram, et esse lapis vivus, ut intres in eam! Et nunc civitates Judaeae aedificantur. Juda enim Confessio interpretatur. De confessione humilitatis aedificantur civitates Judaeae; ut foris ab eis superbi remaneant, qui confiteri erubescunt. Quoniam Deus salvam faciet Sion. Quam Sion? Audi in sequentibus: Et semen servorum ejus obtinebunt eam; et qui diligunt nomen ejus inhabitabunt in ea.