Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est, blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si justum est, non est male; justum est autem, quoniam ab illo fit qui injuste facere nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo 6Psal. XXXIII, 2 . Quod est, in omni tempore; hoc est, semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus ejus in ore meo. Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec tunc. Sed isti qui jam Deum laudare ex prosperitatis parte coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes exhaeredari mereantur, ut facti jam recti, 7quid est recti? Ut nihil illis displiceat quod fecerit Deus. possint et in adversis Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 8Job I, 21. Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et postea vituperaturos.