TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Merito. Et inclinavit ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Renovamini paululum; obscurum aliquid est: sed, quomodo audivimus Evangelii lectionem recentissimam, Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate, et aperietur vobis 33Matth. VII, 7 . Sed dicis: Quo pulso, ut aperiatur mihi? Neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Si praesens est hic atque illic, et absens nusquam, ubi stas, ibi pulsa; ibi tantum sta, quia stando pulsatur. Quid ergo est hoc? Prima quaestio ista occurrit, Vini meri plenus est mixto: quomodo meri, si mixto? Caeterum, Calix in manu Domini, cum dicit, eruditis in Ecclesia Christi loquor, non utique veluti forma humana circumscriptum Deum debetis vobis in corde pingere, ne clausis templis simulacra in cordibus fabricetis. Calix ergo iste aliquid significat. Inveniemus hoc. In manu autem Domini, est in potestate Domini: manus enim Dei potestas Dei commendata est. Nam et de hominibus plerumque dicitur, In manu hoc habet; hoc est, in potestate habet, cum vult facit. Vini meri plenus est mixto. Consequenter ipse exposuit: Inclinavit, inquit, ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus non est exinanita. Ecce unde mixto vino plenus erat. Non ergo vos terreat, quia et merum et mixtum: merum propter sinceritatem, mixtum propter faecem. Quid ergo ibi vinum, et quid faex? Et quid est, Inclinavit ex hoc in hunc, ita ut faex ejus non esset exinanita?

Notes

  1. 33. Matth. VII, 7