Eia, fratres mei, qui vult observare caput serpentis, et securus transire hoc mare; quia necesse est habitet hic serpens iste, et, ut dicere coeperam, lapsus diabolus de coelo hunc locum accepit; observet caput ejus, a timore saeculi, et a cupiditate saeculi. Hinc enim suggerit aliquid, aut unde times, aut unde cupis; aut amorem tuum tentat, aut timorem. Tu si timueris gehennas, amaveris regnum Dei, observabis caput ejus. Evitato capite, securus eris; nec ille lapsum tuum tenebit, nec de tua ruina gaudebit. Nemo autem dicat, ut dixi: Magnam habet potestatem. Vident enim homines quasi quantum acceperit potestatis; quid perdiderit, non vident. Ipse autem sanctus Job in verbis suis mysticis et alte secretis, dicens de ista potestate quam dicitur diabolus habere, et describens illum multis modis in figuris similitudinum, exponens quid ille sit, vel quid valeat, hoc quoque ait: «Non est quidquam simile ei factum super terram, ad illudendum ei ab Angelis meis.» Deus ibi loquitur in libro Job: «Non est quidquam ei super terram simile factum, ad illudendum ei ab Angelis meis. Omne altum videt; et ipse rex omnium quae in aquis sunt» 228Id. XLI, 24 et 25, sec. LXX . Cui testimonio congruit hoc in Psalmo. Cum enim diceret de mari magno et spatioso, ubi animalia pusilla et magna, ubi repentia quorum non est numerus, ubi naves navigant ligno tutae, ait: «Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.» Sed si ad illudendum, quomodo Deus illi illudit? An tradidit eum illudendum, hoc est, ut illudatur? Putaremus quod Deus illi illuderet, nisi Scriptura Job solvisset quaestionem; ibi enim dictum est: «Ad illudendum ei ab Angelis meis.» Vis illudere draconi? Esto angelus Dei. Sed nondum es angelus Dei. Donec sis, si eum cursum tenes ut sis, sunt angeli qui illudant draconi, ne tibi noceat. Praepositi enim sunt Angeli coelorum super potestates aereas, et inde procedit verbum quod fit hic. Intuentur enim legem fixam, legem aeternam, jubentem sine scriptura, sine syllabis, sine strepitu, fixam semper et stantem; intuentur Angeli corde mundo, et ex illa faciunt quidquid hic fit, et potestates ex illa ordinantur a summis usque in ima. Et si potestates summorum coelorum reguntur verbo Dei, quanto magis inferiores atque terrenae? Remanet ergo in malis sola nocendi cupiditas. Hanc habet homo in potestate cupiditatem nocendi, voluntatem ad perniciem. Si autem cuiquam nocere potuerit, non glorietur; non ipse nocuit, data est ei potestas. Semel dictum est, sententia firma est: «Non est potestas, nisi a Deo» 229Rom. XIII, 1 . Quid ergo times? In aquis sit draco, in mari sit draco; illac transiturus es. Sic est fictus ut illudatur, hic ad hunc locum ordinatus est, in his sedibus deputatus est. Magnum aliquid illi putas esse has sedes, quia non nosti sedes Angelorum unde lapsus est: quae tibi videtur ejus gloriatio, damnatio est.