TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 40, 43.] Et iratus est furore Dominus in populum suum.» Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet θυμὸς: sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.