TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo ista significent, dicat tractator ut potest; judicet lector et auditor ut justum est. Aqua in sanguinem conversa, mihi videtur significare de rerum causis sentire carnaliter. Cynomyia, canini mores sunt, qui nec parentes quando nascuntur, vident. Rana, est loquacissima vanitas. Rubigo occulte nocet; quam etiam aeruginem nonnulli interpretati sunt, alii caniculam: quod malum cui vitiorum aptius comparatur, nisi quod difficillime apparet, sicuti est multum de se fidere? Aura est enim noxia, quae hoc in fructibus latenter operatur; sicut in moribus occulta superbia, quando se quisquam putat aliquid esse, cum nihil sit 86Gal. VI, 3. Locusta est malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio. Grando est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedationesque nascuntur: plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina significat vitium, quo charitas proximi stultitiae tenebris velut nocturno frigore congelascit. Ignis vero, si non ille hic commemoratur qui erat in grandine ex fulgurantibus nubibus, quoniam hic dixit, Tradidit possessionem eorum igni; ubi eam significat utique incensam, quod ignis ille fecisse non legitur: immanitatem ergo iracundiae mihi videtur significare, qua et homicidium admitti potest. Morte pecorum figuratum est, quantum arbitror, damnum pudicitiae. Concupiscentiam quippe, qua fetus exoritur, communem cum pecoribus habemus. Hanc itaque edomitam habere et ordinatam, pudicitiae virtus est. Mors primitivorum est amissio ipsius justitiae, qua quisque humano generi socialis est. Sed sive ita se habeant harum rerum figuratae significationes, sive aliter melius intelligantur; quem non moveat quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus regatur populus Dei? De quibus e contrario inter se comparandis, id est plagis et praeceptis, quoniam alibi diximus, expositionem psalmi hujus in his onerare non opus est: tantum admonemus quia et hic, etsi non eodem ordine, decem tamen Aegyptiorum plagae commemorantur; dum pro tribus quae sunt in Exodo 87Exod. VIII, 17, IX, 10, et X, 22, et hic non sunt, id est, sciniphes, ulcera, tenebrae, aliae tres commemorantur quae ibi non sunt, id est, rubigo, pruina et ignis, non fulgurum, sed cui dicta est tradita possessio eorum, quod ibi non legitur.

Notes

  1. 86. Gal. VI, 3
  2. 87. Exod. VIII, 17, IX, 10, et X, 22