TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Jam vero quod sequitur, Intret ante conspectum tuum, vel sicut alii codices habent, in conspectu tuo gemitus compeditorum: non facile quisquam reperit conjectos in compedes a persecutoribus sanctos; et si accidit in tam magna atque multiplici varietate poenarum, tam raro accidit, ut non sit credendum hoc in isto versu quod commemoraret potissimum elegisse Prophetam. Sed nimirum compedes sunt infirmitas, et corruptibilitas corporis, quae aggravant animam. Per ejus enim fragilitatem, velut quorumdam dolorum molestiarumque materiam, ad impietatem poterat compellere persecutor. Ab his compedibus concupiscebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo; manere autem in carne necessarium propter illos quibus Evangelium ministrabat 63Philipp. I, 23. Donec ergo corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem 64I Cor. XV, 53, velut compedibus caro infirma promptum impedit spiritum. Has ergo compedes non sentiunt, nisi qui in semetipsis ingemiscunt gravati 65II Cor. V, 4, habitaculum quod de coelo est superindui cupientes, quia et mors horrori est, et moerori vita mortalis. Pro his Propheta gementibus ingemit, ut intret in conspectu Dei gemitus eorum. Possunt et illi intelligi compediti, qui praeceptis sapientiae colligati sunt, quae patienter sustentata in ornamenta vertuntur; unde scriptum est: Injice pedem tuum in compedes ejus 66Eccli. VI, 25 . Secundum magnitudinem, inquit, brachii tui, recipe in adoptionem filios mortificatorum, vel sicut in aliis codicibus legitur, posside filios morte punitorum . Ubi satis mihi videtur ostendisse Scriptura, quis fuerit gemitus compeditorum, qui pro nomine Christi persecutiones gravissimas pertulerunt, quae in isto psalmo apertissime prophetantur. In diversis enim passionibus constituti orabant pro Ecclesia, ne infructuosus esset posteris sanguis illorum; ut dominica seges, unde inimici eam putabant perituram, inde feracius pullularet. Filios quippe mortificatorum dicit, qui non solum non sunt territi praecedentium passionibus, sed in eum pro cujus nomine passos eos noverant, exhortante illorum gloria ad imitandum accensi, copiosissimis agminibus crediderunt. Ideo dixit, Secundum magnitudinem brachii tui. Res enim tam magna secuta est in populis christianis, ut eam qui se aliquid persequendo proficere putabant, nullo modo crederent secuturam.

Notes

  1. 63. Philipp. I, 23
  2. 64. I Cor. XV, 53
  3. 65. II Cor. V, 4
  4. 66. Eccli. VI, 25