TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judica illos, Deus: decidant a cogitationibus suis. Prophetia est, non maledictio: non enim optat ut eveniat, sed cernit quid eventurum sit: contingit namque illis, non quia videtur optasse, sed quia tales sunt ut merito contingat. Sic enim et quod postea dicit, Laetentur omnes qui sperant in te, per prophetiam dicit; quoniam cernit esse laetaturos. Sic per prophetiam dictum est, Excita potentiam tuam et veni 24Psal. LXXIX, 3 ; quoniam videbat esse venturum. Quanquam possit etiam hoc modo accipi quod dictum est, decidant a cogitationibus suis, ut magis bene ab eo optatum credatur, dum cadunt a cogitationibus suis malis, id est, ut jam non cogitent mala. Sed vetat sic intelligi quod sequitur, expelle eos; nullo enim modo potest in bonam partem accipi, cum quisque expellitur a Deo. Quapropter per prophetiam dictum, non per malevolentiam intelligitur; cum hoc dictum sit, quod necessario talibus eventurum est, qui in peccatis quae memorata sunt perseverare voluerint. Decidant ergo a cogitationibus suis, dictum est; decidant accusantibus se cogitationibus suis, testimonium perhibente conscientia sua, sicut Apostolus dicit: Et cogitationum accusantium seu defendentium, in revelatione justi judicii Dei 25Rom. II, 15, 16 .

Notes

  1. 24. Psal. LXXIX, 3
  2. 25. Rom. II, 15, 16