[«vers. 155.] Longe est,» inquit, «a peccatoribus salus; quia justificationes tuas non exquisierunt.» Quis enim te discernit, o tu qui dixisti, «Longe est a peccatoribus salus?» quis te discernit a peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est, Dei justificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti 477I Cor. IV, 7 ? Nonne tu es qui paulo ante dicebas, «Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram?» Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe est salus, quia justificationes Dei non exquisierunt.