TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et viam peccatorum exterminabit.» Quae est via peccatorum? Irridere ista quae dicimus. Quis pupillus? quae vidua? Quod regnum coelorum? et quae poena inferorum? Fabellae istae Christianorum sunt. Ad quod video, ad hoc vivam: «Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.» Vide ne tales aliquid persuadeant: ne per aurem in cor intrent, spinas inveniant in auribus tuis; qui coeperit sic intrare, punctus abscedat. «Corrumpunt» enim «mores bonos colloquia mala» 31I Cor. XV, 32, 33 . Sed forte hic dicturus es: Quare ergo felices sunt? Ecce nec Deum colunt, et omnia mala quotidie committunt; abundant rebus his quibus ego egens laboro. Noli zelari in peccatores. Quid accipiant, vides; quid illis servetur, non vides? Et unde, inquit, video quod non videtur? Omnino habet oculos fides; et majores oculos, et potentiores et fortiores. Hi oculi neminem deceperunt; hi oculi sint semper in Dominum, ut et ipse evellat de his laqueis pedes tuos 32Psal. XXIV, 15 . Via peccatorum placet tibi, quia lata est, et multi per illam ambulant; latitudinem ejus vides, finem ejus non vides. Ecce ubi finitur, praecipitium est; ubi finitur, profunditas quaedam barathri est: laetantes, exspatiantes in ista via, illo fine merguntur. Sed extendere oculos non potes, ut videas ipsum finem: crede ei qui videt. Et quis est homo qui videt? Forte nemo homo; sed Dominus tuus ad te venit, ut crederes Deo. Num enim et Domino Deo tuo non es crediturus, qui ait: «Lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ingrediuntur per illam» 33Matth. VII, 13 ? Hanc viam exterminabit Dominus; quia ipsa est via peccatorum.

Notes

  1. 31. I Cor. XV, 32, 33
  2. 32. Psal. XXIV, 15
  3. 33. Matth. VII, 13