In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ad hoc tibi, inquit, mentientur inimici tui, ut multa sit potentia tua. Quid est hoc? Intentius audite. Potentia Domini nostri Jesu Christi maxime apparuit in resurrectione, unde psalmus iste titulum accepit. Et resurgens apparuit discipulis suis. Non apparuit inimicis suis, sed discipulis suis 22Act. X, 41. Crucifixus apparuit omnibus; resurgens fidelibus: ut etiam postea qui vellet crederet, et credenti resurrectio promitteretur. Multi sancti multa miracula fecerunt; nullus ipsorum mortuus resurrexit: quia et qui ab eis resuscitati sunt, morituri resuscitati sunt. Intendat Charitas Vestra. Commendans Dominus opera sua dixit: Operibus credite, si mihi non vultis credere 23Joan. X, 38 . Et commendantur etiam praeterita opera Prophetarum; et si non eadem, tamen multa eadem, multa ejusdem potentiae. Ambulavit Dominus super mare, jussit et Petrum 24Matth. XIV, 25, 29. Numquid non ibi erat ipse Dominus, quando se divisit mare, ut Moyses cum populo Israel transiret 25Exod. XIV, 21? Idem Dominus illa faciebat. Qui fecit ista per carnem suam, ipse illa faciebat per carnem servorum suorum. Illud tamen per servos suos non fecit (nam ipse omnia faciebat), ut aliquis ipsorum mortuus esset, et resurgeret in vitam aeternam. Quia ergo possent dicere Judaei, cum miracula faceret Dominus, Fecit haec et Moyses, fecit Elias, fecit Elisaeus: possent sibi ista dicere, quia et illi mortuos resuscitaverunt, et multa miracula fecerunt: propterea cum ab illo signum peteretur; proprium signum commendans quod in se solo futurum erat, ait: Generatio ista prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus 26Matth. XII, 39, 40 . Quomodo fuit Jonas in ventre ceti? Nonne ut postea vivus evomeretur? Hoc fuit infernus Domino, quod Jonae cetus. Hoc signum proprium commendavit; hoc est potentissimum. Potentius est revixisse mortuum, quam non fuisse mortuum. Magnitudo potentiae Domini secundum quod homo factus est, in virtute resurrectionis apparet. Hanc commendat Apostolus, cum dicit: Non habens meam justitiam quae ex Lege est; sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo justitia in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus 27Philipp. III, 9, 10 . Sic commandatur et alio loco: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei 28II Cor. XIII, 4 . Cum ergo ista magna potentia Domini in resurrectione intelligatur, unde titulum psalmus iste accepit; quid sibi vult, In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui, nisi ut sic intelligas: Ideo tibi mentientur inimici tui ut crucifigaris; ideo crucifigeris ut resurgas? Mendacium ergo illorum ad commendandam multam potentiam tuam valebit. Quare solent inimici mentiri? Ut potentiam cujusque minuant de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 22. Act. X, 41
- 23. Joan. X, 38
- 24. Matth. XIV, 25, 29
- 25. Exod. XIV, 21
- 26. Matth. XII, 39, 40
- 27. Philipp. III, 9, 10
- 28. II Cor. XIII, 4