[vers. 1.] Quia ergo passionem Domini cantat iste psalmus, vide quem titulum habeat: In finem. Finis Christus est 5Rom. X, 4. Quare dictus est finis? Non qui consumat, sed qui consummet. Consumere enim, perdere est: consummare, perficere. Finitum enim quidquid dicimus, a fine dicimus. Sed aliter dicimus, Finitus est panis; aliter dicimus, Finita est tunica: finitus est panis qui manducabatur, finita est tunica quae texebatur: panis ergo finitus est ut consumeretur, tunica finita est ut perficeretur. Finis ergo propositi nostri Christus est; quia quantumlibet conemur, in illo perficimur, et ab illo perficimur; et haec est perfectio nostra, ad illum pervenire: sed cum ad illum perveneris, ultra non quaeris; finis tuus est. Quomodo enim finis viae tuae locus est quo tendis; quo cum perveneris, jam manebis: sic finis studii tui, propositi tui, conatus tui, intentionis tuae, ille est ad quem tendis; ad quem cum perveneris, ultra non desiderabis, quia melius nihil habebis. Ipse ergo et exemplum nobis vivendi proposuit in hac vita, et praemium vivendi dabit in futura vita.