[vers. 19, 20.] Juxta est Dominus his qui obtriverunt cor, et humiles spiritu salvos faciet. Altus est Deus, humilis sit christianus. Si vult ut altus Deus vicinetur illi, ille humilis sit. Magna mysteria, fratres. Deus super omnia est: erigis te, et non illum tangis: humilias te, et ipse ad te descendit. Multae tribulationes justorum. Numquid dicit: Ideo sint Christiani justi, ideo audiant verbum meum, ut nihil tribulationis patiantur? Non hoc promittit; sed dicit: Multae tribulationes justorum. Magis si injusti sunt, pauciores habent tribulationes; si justi sunt, multas habent. Sed post paucas tribulationes aut nullas, illi venient ad tribulationem sempiternam, unde nunquam eruantur: justi autem post multas tribulationes venient ad pacem sempiternam, ubi nunquam aliquid mali patientur. Multae tribulationes justorum: et de omnibus his eruet eos Dominus.